CIRCULI

CIRCULI
CIRCULI
de multitudine congregata, passim apud Auctores. Hinc C. Nepos, Epaminondâ, c. 3. Quum in Circulum venisset, in quo aut de Republ. disputaretur, aut de Philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset deductus. Ubi Circulus est coetus vulgo coeuntium ac fabulantium, qui collatis capitibus videntur veluti orbem facere, ut Lipsius explicat. Disputabant autem ii aut de Republ. aut in iis disterebant ac philosophabantur Sophistae, quos in hominum frequentia, in Foro Circulisque, ἐπιδείξεις suas recitare in more habuisse, hinc discimus. Circulari id Seneca vocat, i. e. Circulis se venditare, aut Circulos quaerere facereque; de cuiusmodi erronibus Sophistis, eloquentiam suam per urbem circumferentibus, vide Cresoll. Theatr. Rhetor. l. 3. c. 3. adde quae Boeclerus adfert ad Nepotis locum. In Militia quoque, Cohortes alias. Cum enim rotundae olim in villis cohortes essent, de quibus dicemus infra; ab hac rotunditatis forma certus numerus militum in legione, cohortis nomen acepit, sicut πείραν appellavêre Graeci. Quippe haec confertae multitudinis natura, ut in Circulum se stipet, et conglobet in orbem. Hinc multa in militia Nomina τάξεων, ἴλαι, πεῖραι, σιςτροφαὶ, Latine, globi, drungi, cohortes, quod tamen in minore ferme numero videmus obtinuisle. Nam et πείρας manipulos, vocat Polybius, et huiusmodi in circulum conglobatio fere frequentius notatur in minori multitudine congregata, quam in maiore turba. Salmas. ad Solin. p. 311. Vide quoque infra Haga, Hringus. Alias Circulus et Corona in diversum abeunt; cum corona ita corrotundata sit, ut, cum humano capiti aptatur, eadem sit insigne eorum, quorum causa assumitur. Nempe Circulos Natura saepius, quam homo; Coronas frequentius homo, quam natura nectit: estque in rerum Natura circulus veluti λ᾿ρχέτυπον, ad cuius speciem formatur Corona. Et quidem in Caelo Circuli sunt, ingentes illi quinque ductus per quos volvitur Sol, universum redimientes mundanum fastigium. Item is cui nomen ἄλως, Circulus siderum: Et lacteus orbis, et Zodiacus signifer, aliaque. Ipsum quoque Solem vere nominaveris Circulum, qualis ab Aegyptiis fuit pingi solitus, et in imaginibus appellatur. Cui adde Lunam, vel potius Lunae cinctum, noctu splendentem, et in Aere, Iridis ambitum, et illa quae dicuntur παρήλια. Sunt et circulares nonnumquam seu coronati vapores conspicui, ut et igues, de quibus Claudian. in apono, v. 45.
Viva coronatos abstringit scena vapores,
Et Statius, Theb. l. 10. v. 604.
Ille coronatos iamdudum amplectitur ignes,
Fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem.
Cuiusmodi Circuli miraculô nonnumquam fiunt prope hcmines et hominum causâ. Ut fuit aurea illa nubes, quâ Pallas circumsepsit caput Achillis, Iliad. ζ. Flamma item visa, super caput Ascanii, Aen. l. 2. ipsius Aeneae, l. 10 Servii Tullii, apud Livium, l. 1. c. 35. Masanissae dormientis, apud Silium Italic l. 16. Quibus adde simulacrum sideris criniti, quod Caesaris capiti in foro consecratum, apud Plin. l. 2. c. 25. Solis orbem, qui super caput Augusti urbem intrantis conspectus est. apud Velleium, l. 2. duos illos radios, qui natum Neronem tempore matutinô circumplexi sunt: Circulum, de quo Bebianus.
Flammantem video luminis ambitum,
In quem nulla venit femina circulum etc.
Cuiusmodi Circulos imitati sunt illi, qui inter cornua bovis Aegyptiae aureum et rutilantem circulum effigiârunt, teste Solinô, c. 35. hodicque imitantur, qui Sanctorum capitibus istiusmodi orbes radiosos circumfundunt, qua de re vide hîc infra, ubi de Circulis Sanctorum. Ut de terra hoc unum addam, Circulus in sardonyche gemma inprimis notatur Plinio, qui nomine hôc appellat zonam vel limitem candicantem, quô medietas huius gemmae cingitur; hanc cum fundit se et spargit colorem in proximum, momentum, cum vero sese colligit, nec spargitur, certôque sic limite distinguitur, Circulum proprie dici tradens. Vide Salmas. ad Solin. p. 564. Sed et Circuli, in doliis, in fribus, cornei aeneique, κόρακες Graecis et κορῶναι, in ornatu muliebri, quae Brachialia alias etc. de quibus alibi dicemus. quamvis autem aliud Circulus, aliud Corona, occurrit tamen apud medii aevi Seriptores, Circulus Aureus, simplicioris Coronae species, quae sub Imperatorib. Occidentis Patriciatus apud Romanos erat insigne, Leo Ostiens. l. 2. c. 79. Eidem Henrico V. Patriciatus honorem Romani contribuunt eumque, praeter Imperialem coronam, aureô circulo uti decernunt. Hinc Corona Circuli Patricialis, apud Petrum Diaconum Chron. Casin. l. 4. c. 119. ubi de Lothario Imperatore, et de Friderico Imperatore tradit Acerbus Morena, Histor. Rerum Landens. p. 17. eum a Pascali Pontifice primo quidem Circulo aureô: postea vero Coronâ Imperiali, coronatum fuisle. Sic Circulum, non coronam, Reginae tribuit Auctor Chronici Montis Sereni A. C. 1134. ubi Magnum Danorum Regen, Halberstadii ab Imperatore Circulum aureum in signum delati Regui accepisse, scribit. A. C. 1154. ubi de
Svenone Daciae Rege et A. C. 1158. ubi de Bohemiae Duce etc. Sed et Circulis aureis Augustas Occidentis, non coronis, usas esse, discimus ex Arnoldo Lubecensi, l. 6. c. 2. ubi de uxore Philippi Suevi Imperatoris. Ibi quoque Regina, regiô diademate, non tamen coronata, sed circulata, processit, apud Car du Fresne Glossar. Vide quoque infra, ubi de Corona Ducali: uti de Circulis ludicris, voce Cricilasia it. Petaurum et Trochus. et de Circulis aurium, uti de Inauribus labiorum voce Labra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CIRCULI Ferrei — in paenitentiam, ab Episcopis aut Presbyteris olim imponiti soliti iis, qui enormia quaedam crimina commiserant, eosque postea paenitentiam acturi in brachiis induebant, nec deponebant, donec post multas peregrinationes ad Sanctorum sepulchra et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIRCULI Sanctorum — circa capita Constantii ac Constantis, Theodosii item Iunioris ac Placidii Valentiniani, in eorum num mis Consularibus, conspicui, et cum Consulibus quoque communicati indigitabant, divinitatis speciem quandam illos sibi asserere, cum nim bis seu …   Hofmann J. Lexicon universale

  • circuli — plural of circulus …   Dictionary of ichthyology

  • circuli — n. concentric circle on the scales of a fish (denotes the age of the fish) …   English contemporary dictionary

  • LUMINOSI Circuli — circa SS. capita, vide supra circuli Sanctorum, et infra Nimbus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIANGULUM Circuli — aequalibus lateribus primum descriptum a Thalete MIlesio, qui bovem propterea immolârit, fertur, quamvis Apollodorus hoc Pythagorae tribuat. Scalenum quoque, et ea, quae ad lineae speculationem pertinent, ab Euphorbo Phryge inventa, idem auxit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Adrien Romain — Sceau de l université de Wurzbourg. Adriaan van Roomen, francisé en Adrien Romain, latinisé en Adrianus Romanus, né à Louvain (Région flamande de Belgique), le 29 septembre 1561, mort à …   Wikipédia en Français

  • ГАСТРОЭНТЕРОСТОМИЯ — (от греч. gas ter желудок, enteron кишка и stoma рот), название операции, которая состоит в •соединении желудка с тощей кишкой соустьем в обход привратника. Первая Г. была ■сделана Бельфлером (WSlfler) 28 сентября 1881 г. в клинике Бильрота …   Большая медицинская энциклопедия

  • Inégalité de Huygens — sur le cercle trigonométrique L inégalité de Huygens est un résultat mathématique établissant que, sur l intervalle de , l inégalité suivante est vérifiée  …   Wikipédia en Français

  • Cusanus — Nikolaus von Kues Nikolaus von Kues, latinisiert Nicolaus Cusanus oder Nicolaus de Cusa (* 1401 in Kues an der Mosel, heute Bernkastel Kues; † 11. August 1464 in Todi, Umbrien) war ein berühmter, universal gebildeter deutscher Philosoph, Theologe …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”